Liber Isaiae Prophetae*

Caput 60: Versus 1

Surge, illuminare.HIER. Haec referunt Judaei ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium.Surge.ID.In Ecclesiis, quae occidisti in synagogis: surge in gentibus, quae cecidisti in Judaeis. Surge per confessionem, per virtutes quae cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem.Lumen.Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quodilluminat omnem hominem venientem in hunc mundum,scilicet qui dicit:Ego sum lux mundiJoan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis.Gloria Domini.Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum aedificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi.
(* Traductions européennes)